HISTORIA LIBRI II MACHABEORUM

CAPUT XVI: De morte Julii Caesaris et signis

Eo tempore dolo Bruti et Cassii occisus est Caesar, cum per triennium et menses septem tenuisset principatum. Fuerat quidem Romae imperatum a Romulo sub regibus septem annis ducentis quadraginta. Post, sub consulibus res acta est annis quadringentis quadraginta quatuor. Obiit autem Caesar anno aetatis suae quinquagesimo sexto, corpusque ejus pro rostris combustum est. Statuit autem populus in foro solidam columnam, lapidis Numidici viginti prope pedum, super quam tumulatus est, quae et Julia dicta est. Centesimo autem die ante mortem ejus cecidit fulmen super statuam ejus in foro, et de nomine ejus super scripto, C litteram capitalem abrupit. Nocte praecedente diem obitus ejus, fenestrae thalami ejus tanto cum strepitu apertae sunt, ut exsiliens a stratis ruituram domum aestimaret. Eadem die cum iret in Capitolium datae sunt ei litterae indices mortis imminentis. Qui dum referretur occisus, in manu ejus nondum solutae inventae sunt. Die sequenti apparuerunt tres soles in oriente, qui paulatim in unum corpus solare redacti sunt, significantes quod dominium Marci Lepidi, et Marci Antonii et Augusti in monarchiam rediret. Vel potius, quia notitia Trini Dei, et unius toti orbi futura imminebat. Bos quoque aranti locutus est dicens; In brevi magis desituros homines, quam frumenta.